- SAEVIRE
- SAEVIREproprie de ursis. Spartian. in Antonino Geta, c. 5. Familiare illi fuit has quaestiones Grammaticis proponere, ut dicerent, singula animalia quomodo vocem emitterent, Agni balant ---- Ursi saeviunt, leones rugiunt etc. Ad quem locum refert Salmas. paginam se habere MS. fragmenti veteris Vocabularii, in qua cum diversorum voces animalium exponantur, etiam id legatur de ursis, quod uncet sive saeviant. ---- Sumptum autem id ex Principe Poetarum, Aen. l. 7. v. 17.------atque in praesepibus ursiSaevire etformae magnorum ululare luporum.Quod vero in fragmento illo, saevire, pro uncate, exponitur, confirmatur ab Auctore Poematii de Philomela,Dum lynces orcando fremunt, ursus ferus uncat.Sed eam vocem, ut plures alias in eodem Poematio, merito suspectas habet Bochartus, cum ὀγκᾶςθαι, uncare, asinorum sit. Proin sequitur, non multo post,Quiritat verres, tardus rudit. uncat asellus,De ursis vero saevire, Hebr. est Gap desc: Hebrew. Ita enim Esaias c. 59. v. 11. Saevimus ut ursi nos onnes. Interim non urso propria vox est. Namque et de canis ululatu dicitur, Psalmo 59. v. 7, 15. et de gemitibus columbarum, Ezech. c. 7. v. 16. et de rumultu viscerum, Ierem. c. 31. v. 20. et de maris fremitu plusculislocis. Graei Interpretes habent Esaiae d. l. Στενάξου???ιν ὥς ἄρκτος, Gement ut ursus. Non omnino male; videtur enim ursorum vox habere aliquid gemebundum. Unde Horat. Od. 16. Epod. v. 56.Nec vespertinus circumgemit ursus ovile.Et Ovid. de Callisto in ursam mutata, l. 2. Met. v. 586.Assiduôque suos gemitu testata dolores etc.Itaque, Saevimus ut ursi nos omnes, i. e. gemitu nostrô saevientes ursos referimus. Proin sequitur, Et ut columbae gemendo gemimus. Vied Salmas. Not. ad Spartian. loc. cit. et S. Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 3. c. 8.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.